- CANON
- I.CANONGraece Κανὼν, regula, ad quam praeducebantur lineae. Epigrammata dedicatoria, ἀπὸ ταχυγράφων:Καὶ κανόνα γραμμῆς ἰθυπόρου ταμίην:dirigentem videl. stilum ferreum vel plumbum, ut lineae, quibus scriptura instaret, rectitudinem haberent convenientem. Aliud Epigramma,Τὸν τροχοέντα μόλυβδον ὃς ἀτραπὸν οἶδε χαράςςειν,Ο᾿ρθὰ παραξύων ἰθυτενῆ κανόνα.Catullus, Epigr. 22. v. 7.----- ----- ----- membranaDirecta plumbo et pumice omnia aequata.I. e. plumbô directô ad regulam, etc. Μιλτοφυρεῖς κανόνες, i. e. rubricâ infectae regulae, in alio Epigr. occurrunt. Salmas. ad Solin. p. 917. et 1166. Apud Iureconsultos Canon, copiam denotat frumenti, quod in Horreis publicis eum in finem aslervabatur, ut pauperibus, necessitate poscente, viliori pretiô divenderetur. Hinc Canon Alexandrinus, Canon urbis Romae, etc. Vide Stuckium, de Conviv. l. 1. c. 35. Primus autem T. Sempronius Gracchus fuit, qui instituit, ut annonae inopiâ laboranti plebi, certa frumenti mensura singulis mensibus porrigeretur, Semisse et triente. Locus hinc, ubi Romae id frumenti aflervabatur, Horrea Sempronia dictus est. Sic apud Asconium , in 3. Verrin. pensitationis genus est, cuiusmodi is tria recenset, Canonem seu Canonicos titulos, qui sunt sollennes, et antiquae praestationes, Indictionem, quidquid praeter Canonem indicitur et Oblationem, aurum videl. et argentum, quod Largitionibus inferebatur: de cuiusmodi pensitationibus multa habent Cuiacius, Iac. Gothofredus, Henr. Vales. Alii. Graeci Κανόνας et Κανόνια dixerunt scapos, tam textorios, quam chartarios. Hesych. κανὼν τὸ ξύλον, περὶ ὃ ὁ μίτος: nam κανὼν baculum rectum significat vel regulam. Suidas, Κανόνιον οὕτω καλεῖται ἡ οἱοδήποτε πραγματεία, κἀ `ν πλειόνων τυγχάνῃ πτυχίων, ἠ ` ςτίχων ἢ παγινῶν, Hesychio κανονὶς quoque. Nam et κανὼν dicebatur, ut visum, regula, quâ chartam dirigebant Librarii, ut in scribendo rectas ducerent lineas: adeoque sic vox haec et textoris instrumentum significat, licio involutum et chartarum volumen, ut Latine scapus utrumque notat, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. etc. Sed et Hesychius κανόνια quoque verucla vocat. Vide ibi. Canon porro dicebatur apud Romanos quoque demensum, Graece τὸ σιτομέτριον, seu ἡτροφὴ, cibi mensura, quam Dispensator conservis praestare consueverat. Zeno Veronensis, Serm. q. ad Neophyt. Ioseph praemonitus ad mensuram praerogat cunctis annonam. Iuvenalis, Sat. 14. v. 126.Servorum ventres modiô castigat iniquôIpse quoque esuriens. ----- ------Ubi notat sordidos, qui in id incumbebant, ut de menstruo etiam demenso lucrarentur, aliquid semper corradendo. Erat nempe hic Canon, vel menstruus, 4. aut 5. tritic modiorum in singulos; vel diurnus, libra farris, ut quidam volunt, auctoritate nixi Horatii atque Iuvenalis, l. 1. Sat. 5. et Sat. 9. v. 122. Quo quoque trahunt, quod XII. Tabb. nexis libram farris in dies pro victu praescripsêre: sed ad servos haec referri non poslunt, cum immitius cum nexis ageretur. Adde, quod servis cibarii panes quottidie, ad rationem demensi, vel bilibres vel trilires nonumquam, assignabantur, ut docere videtur Cael. Aurelianus, l. 3. Acut. 2. Sic denique plurimi impausabiliter totâ die atque nocte cibum sumpsisse Veteribus traduntur: namque Asclepiades memorat, Praxagorae famulum ternos bilibres panes per singulos dies accepisse, quibus comestis non altter passione afsiceretur, quam si nihil acciperet. Ubi certunaest latete Canonem quottidianum, sub immodica illa quantitate, quae famuli morbosam esuriem nullô modô levaret. Maius autem demensum compeditis et fossoribus, minus urbanis ministeriis obtigit; cum hi neque tantum haberent laboris, et quoad pulmentaria ac obsonia lautius haberentur: Etiam variavit illud, pro annonae ratione et dominorum qua splendore, qua sordibus. Vide infta ubi de Demenso: item ubi de servo, cui a Frumento fuit nomen.II.CANONin Ecclesia, varia significat. Primo Ε᾿κκλησιαςτικὴ σύνταξις est, in Synod. Laodic. 24. h. e. Catalogus eorum, qui Ecclesiis in quocumque munere serviunt: quorum alios vocabant Clericos, generali nomine, ur Apostol. Can. 25. 31. 85. et I. Constant. Synod. can. 6. et horum rursus alii Ιἑρατικοὶ dicebantur, puta Episcopi, Presbyteri et Diaconi, quos Ordines postea maiores appellârunt: alios vero Clericos speciali nomine, ut animadvettere licet, ex Apostolico Can. 7. et Laodic. Synodo can. 24. 27. 30. Coeteros autem sic a Laicis distinguebant, ut non essent quidem εν κλήρῷ κατηριθμημένοι, in Clero numerati, quoniam manuum impositionem non habebant, ut loquitur 2. Can. Synodi Chalcedon. dicerentur tamen generali illâ appellatione εν τῷ Κανόνι ἐξεταζόμενοι, Synod. Nicen. can. 14. et οἱ τȏυ Κανόνος, Chalced. Syn. Can. 2. Secundo Κανὼν λειτουργίας, Canon liturgia, quibusdam Graecis Theologis et Latinis recentioribus, certam benedictionis Cenae Mysticae formulam designat. Tettio Κανὼν est positus, pro Fidelium, Episcoporum et praesertim Martyrum Catalogo, quorum in sollemnibus precibus memoria celebrabatur; cuius consuetudinis aliqua vestigia in Graecae Latinaeque Liturgiae Canone adhuc retinentur. Vide Nicephorum, l. 14. c. 25. et 26. praeter alios ubi contentionem illam enartat de Chrysostomi nomine in Mysticas tabulas referendo. Atque hinc factum, ut Canonizati dicti sint, quorum memoria publicô Ecclesiae consensu celebrabatur; ritu hôc priscô in divorum invocationem postea sensim transeunte. Ideo autem Κανὼν, pro catalogo, ponitur, quod catalogus certa norma ac regula esset, iis dignoscendis, qui in illo recensebantur. Quarto Κανὼν, pro sacrorum librorum catalogo, quorum inviolabilis est in Ecclesia auctoritas, et ad quos, velut certissimam normam, exigenda sunt Fidei dogmata, apud Eusebium passim sumitur. Tandem Κανὼν, regula est seu norma disciplinae Ecclesiasticae seu politiae eius, ut est Apostolicis primurn traditionibus, deinde Synodis legitimis descripta: unde et Canones dicti, Constitutiones his de rebus factae, aliquando et διατυπώσεις: quae ambo copulantur, tum alibi, tum in Graeca Concilii Niceni Historia. Postquam enim tribus Christianismi primis saeculis Concilia Synodique rariores essent, quartôet quintô invalescere, et sequentibus in consuetndinem abire coepêre. In his quidquid a Patribus decretum, nomen Canoms accepit, quod regulam et normam praescriberet credendi et vivendi: mutuo sumptô nomine a Scripturis sacris, iisque Canonicis, sic dictis, quod suprema essent et sola infallibilis credendi vivendique lex; ad quas tamen ipsas vox primum translata est, ab Aitificibus Mechanicis, qui ad canonem exigunt, an quid rectum sit, an secus, etc. Sed hae de re plura infra. Ex his vero qumque vocis significationibus praefatis, quas Beza Henr. Strephano in Thesaur. suggessit, prima et tertia eaedem sunt, et est sic Canon idem cum Diptychis Ecclesiasticis, de quibus late agit Gerh. von Mastricht in Schediasm. de Susceptoribus infantium ex Baptismo: ubi Diptycha haec distinxit, in Vivorum, quae κανὼν erant eorum, qui Ecclesiis quocumque in munere inserviebant, et Mortuorum, in quibus nomina, status, ordo et obitus Episcoporumreferebatur. Secunda significatio ad quintam referenda est, quia Canon ille Liturgiae nil aliud est, quam definitio per Canonem Ecclesiasticum formulae, quomodo S. Cenae benedictio peragi debeat; Quemadmodum Κανων in Iure Et LL. vocatur, quod Lege est definitum et determinatum; item tributum illud, quod certâ Lege instirutum et indictum est, ut supra diximus ex Asconio Paediano. Unde et κεκανονισμέναι Συν´οδοι dicuntur Provincialia illa Concilia, quae Canonibus Ecclesiasticis sunt statuta et mandata, ut bis quotannis convocentur, Synodi Chalcedon. Can. qui in Codice Can. Eccl. universae est 197. istius Synodi 19. Quarta autem significatio primaria est, et vere Ecclesiastica, quâ libri sacri, quia perpetuam vitae et morum regulam praestant, Canonici sunt dicti; a qua, ut supra innuimus, Decreta Ecclesiastica, quae dogmata fidei vel ritus determinant, aut mores informant, Canones appellari coeperunt, quod ad instar Scripturae, huiusque solius, quae eorum basis est, vi, vitam fidemque hom inis Christiani dirigant. Vide Gerh. von Mastricht, Historiâ Iuris Eccl num. 2. et seqq.III.CANONinter opera Polycleti, recensetur Plinio, l. 34. c. 8. Fecit et quem Canona Artifices vocant, lineamenta artis ex eo petentes, velut a lege quadam; solusque hominum artem ipse fecisse, artis opere iudicatur. Fecit nempe hoc iuxta peritiae artisque normam; iuxta quod cum et illud simulacrum fecisset, ad vulgi arbitrium, πειθόμενος τῇ ἑκάςτου ἀφηγήσου, morem gerens uniuscuiusque dictationi, utrumque postea publice exposuit. Cumque alterum quidem omnes admirationi, alterum ludibrio ac risui haberent, respondens Polycletus, Α᾿λλἀ ταύουην μὲν, inquit, ἣν ψέγετε, ὑμεῖς ἐποιήσατε. ταύτην δὲ, ἣν θαυμάζετε, ἐγὼ. At hoc, quod vituperatis et reprebenditis, vos fecistis: quod vero suspicitus, ego: apud Aelian. Histor. Var. l. 14. c. 8. Apud Thom. Walsinghamum in Henrico V. aliosque recentioris aevi Scriptores, citatos Car. du Fresne in Glossar. Canenes, machinae bellicae sunt, Gallis Canons: a cannis et siphonibus quos referunt, sic appellatae. Alias Tormenta, quam vocem vide, item Tubi, vide Tubus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.